- AMETHYSTINUS color
- AMETHYSTINUS colorab amethysto gemma, unus ex purpurae olim coloribus, quae prout pressior saturatiorque erat, vel dilutior, vatia etiam invenit nomina. Est in his, verba sunt Plinii, l. 37. c. 9.carbunculi tenuior ignis est amethysti fulgens purpura, est smar agdi virens mare, et cuncta pariter incredibili mixtura lucentia. Loquitur autem de paederote gemma, unde paederotinae vestes: in quo gemmarum genere, cum quaedam essent fuscioris coloris, aliae dilutioris; meliorem illum esse colorem idem Plinius iudicat, cuius color vini colore fuscatur, quam qui diluitur aquâ. Atque hic erat, ad quem tingentium officmae dirigebant vota, cu et oxypaederotiunum videntur nomen fecisse. Non magnum autem discrimen fuit inter ametbystinum et oxypaederotinum: unde non mirum, eum colorem, ut pretiosiorem et purpurae propiorem, rarius fuisse matronis Romanis usurpatum, ante Aurelianum Imperat. Imo amethystini et Tyrii coloris usu penitus interdixisse Neronem, Suetonius in eius vita c. 32. refert: Quinetiam inter canendum animadversam matronam e spectaculis vetitâ purpurâ cultam, demonstrâsse Procuratoribus suis traditur, detr actamque ilico non veste modo, sed et boms exuit. Ovid. tamen de Arte l. 3. amethystinum, inter pretii levioris colores enumerat, atque eum inter alios plures et viliores concedit mulieribus artis suae. Sic videantur matronae, in solatium ademptae purpurae vel conchyliatae vestis, aut, ut tum loquebantur, blattcae, quae erat magni pretii, amethystinas et oxypaederotinas, quae proxime ad purpureas accederent, in usu habuisle: donec Aureliani concessu, purpureas iterum vestes, ex purpura clarissima, gestare coeperunt. Vide Salmas. Notis ad Vopisc. in Aurelian. c. 46. Idem ex Plinio l. 21. c. 8. tria genera praecipua ac principalia fuisse docet purpurei coloris, Tyrium, qui omnium saturatissimus erat; Amethystinum, non adeo plenô colore refulgentem nec tantae nigritiae, nec ???cque austerum, sed blandiorem aspectu et magis violaceum: ac Conchylium, cuius cum variae species essent, omnes tamen dilutiores pallidioresque tum Amethystino, tum multo magis Tyrio, qui proprie purpureus dicebatur, fuêre. Plinii locus est: In quibus unguento vicisse natur am gaudens luxuria vestibus quoque provocavit eos flores, qui colore commendantur. Hos animadverto tres esse principales; in cocco, qui a rosis micat, et gratius nihil: suspectu trahitur et in purpuras Tyrias dibaphasque ac Laconicas. Amethystum, qui in viola: et ipse in purpureum, quemque ianthinum appellavimus. Genera enim tractamus, in species multas sese spargentia. Tertius est, qui proprie conchilii intelligtur, multis modis: unus in heliotropio -- alius in malva, alius in viola serotina etc. De Tyrii et Amethystini temperamento, habes apud Eund. c. 38. l. 9. Vide quoque Salmas. praedictum Not. ad Tertullian. de Pallio p. 186. s. et infra de Purpura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.